UCRAINA

UCRAINA
UCRAINA
Gall. L'UKRAINE, provincia Poloniae, quae sic dicitur tamquam posita in limite Moscoviae et Tartariae minoris. Vocatur aliter Volhinia inferior seu Palatinatus Kioviensis, ab eius urbe primaria Kiovia, et Braczlaviensis; ac in duas partes scinditur Borysthene fluviô. Habitant in eo tractu Cosacci populi, vide infra, a quibus pluries vastata fuit haec provincia, uti et a Moscis, qui nunc eius partem possident. Ibi erant alias campi Plurimi deserti, qui posterorum Regum insigni studiô ac curâ et hominibus et pagis impleti, et multis oppidis ac castellis munitionibusque muniti sunt: Kioviensis Palatinatus nempe et Braclaviensis, ambo magnâ hominum multitudine repleti, hodiernô tempore cultissimi inveniuntur. Cosacci autem illi, quorum supra mentio facta, non sunt gens aliqua, propriis terrarum terminis vel Rei publ. statu propriô consistens, sed tantum species una ex genere militiae Polonicae, tamquam militia celerum, seu velitum, seu levis armaturae: a Kosa Latin. capra, cuius agilitatem et inaccessa adeundi curiositatem imitantur, dicti. Oriundi sunt ex omnibus provinciis Polonicis, iique qui societatem Cosacam Zaporohianam repraesentant, maxime ex provinciis Russicis Chersoneso Tauricae vicinioribus prodeunt, Zaporohiani appellati, quod in insulis Borysthenis Zaporohi militiae vacent, ibique transitus Tauricanorum Tartarorum obsideant. Ipsum Pontum Euxinum invasionibus infestum reddentes, Turcis etiam formidabiles sunt: nec Turca sine gravibus querelis tulit restitutum ab illis A. C. 1625. Chamum Tartarorum, eundemque postea interfectum. Unde et a Polonis coercendi ac castigandi fuerunt. Stephanus Rex melioribus eos legibus sociavit, et cum antea tumultuarie colligi, iterumque pro hibernis per Poloniam ad propria dilabi solerent, ille castrum Techtimirovium cum suo territorio, situm ad ripas Borysthenis, infra Kioviam 20. milliar. German. ipsis attribuit, ubi Consiliorum et Magistratus militaris sedem, armamentarium ac receptaculum bellicorum apparatuum haberent. Post mortem Sigismundi Regis ius suffragii in electione novi Regis et Graecae religionis immunitatem petiêre, A. C. 1632. Sed prius negatum. Hinc ab anno 1648. auspiciis Bogdani Chmielnicii, operâque Russorum ac Tattarorum adiuti, aliquoties rebellârunt, sed ab obsequium redierunt. De novo fidem Regi A. C. 1659. iurârunt, verum ad Russos paulo post rursus defecerunt, iterum Poloniae reconciliati A. C. 1660. Sed et eâdem inconstantiâ hactenus subinde turbas dederunt. Vide Thulden. Histor. l. 1. Ioach. Pastorium, in narrat. de bello Scythico-Cosacico, ut et supra in voce Cosaci.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • UCRAINA vulgo UKRAINE — UCRAINA, vulgo UKRAINE provincia est Moscoviae, sic dicta quasi limes, quia posita est in limite Tartariae minoris seu Precopensis. Extenditur ab Ortu in Occasum; habetque aliquot fortalitia, ad coercendos Tartarorum incursus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ucraïna Ukraine — f. [ cf. ital. Ucraina, port. Ucrânia] …   Diccionari Personau e Evolutiu

  • ucraina — u·cra·ì·na, u·crài·na s.f. → ucraino …   Dizionario italiano

  • Holodomor — Existen desacuerdos sobre la neutralidad en el punto de vista de la versión actual de este artículo o sección. En la página de discusión puedes consultar el debate al respecto …   Wikipedia Español

  • ucrainean — UCRAINEÁN, Ă, ucraineni, e, s.m. şi f., adj. 1. s.m. şi f. Persoană care face parte din populaţia de bază a Ucrainei sau este originară de acolo. 2. adj. Care aparţine Ucrainei sau populaţiei ei, privitor la Ucraina sau la populaţia ei. ♦… …   Dicționar Român

  • Hotel Ucrania — Coordenadas: 55°45′11.00″N 37°33′58.00″E / 55.7530556, 37.5661111 …   Wikipedia Español

  • ucraino — u·cra·ì·no, u·crài·no agg., s.m. 1. agg. CO dell Ucraina: territorio ucraino, tradizioni ucraine | agg., s.m., nativo o abitante dell Ucraina 2. s.m. TS ling. la lingua parlata in Ucraina, appartenente al gruppo delle lingue slave orientali… …   Dizionario italiano

  • Holodomor — The Holodomor ( uk. Голодомор) is the famine that took place in Soviet Ukraine during the 1932 1933 agricultural season when the devastating famines also took place in several other regions of the USSR. The Holodomor ravaged the rural population… …   Wikipedia

  • Pontifical University of St. Thomas Aquinas (Angelicum) — Infobox University name = Pontificia Universitas Studiorum a Sancto Thoma Aquinate in Urbe native name = latin name = motto = Caritas veritatis (1908) mottoeng = The Charity of Truth established =1577; 1963 type =Pontifical calendar =Semester… …   Wikipedia

  • Maler (musician) — Infobox Musical artist Name = Maler Background = singer and songwriter Birth name = Mattia Andreoli Born = birth date and age|1972|4|2|df=yes Isola della Scala, Italy Genre = Pop Occupation = Singer songwriter Years active = 2002–present Voice… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”